monumenta.ch > Hieronymus > 24 > sectio 13 > sectio 1 > uwbM.p.th.f.68.189 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 3 > sectio 25 > sectio 49 > sectio 7 > sectio 60 > sectio 29 > bsbClm6224.181 > sectio > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 4, 12
Cum autem humor palatum subintrat, spiritus tardatur, et anima ad gustandum excitatur. Spiritu quoque per medullas diffuso utitur anima pro instrumento; cum enim solidum aliquod corpori obstat, spiritus tardatur, et anima ad tangendum excitatur. Utitur itaque anima circa oculos vi ignea; circa aures aerea, sed pura; circa nares aerea, sed spissa et fumosa; circa palatum vi aquea, circa medullas terrea, secundum ordinem quatuor elementorum, et cum altior et subtilior sit spiritus, qui ad oculos dirigitur, ideo velocior et acutior est vis visus quam auditus; unde fit ut coruscationes prius videamus quam tonitrua audiamus, cum tamen simul fiant. Quaeritur, cum subtilior sit spiritus qui ad oculos quam qui ad aures dirigitur, quare visus nil nisi grossum et terreum comprehendat, auditus vocem ex aere tenuissimo constantem sentiat.